라틴어 문장 검색

cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:9)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)
quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:1)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
cuius resolutio non modicum villis iuxta Rheni fluenta constitutis damnum intulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:3)
qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
(아풀레이우스, 변명 33:6)
coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:5)
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 13:1)
Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 11:1)
16. Verum quoad extirpationem radicum et caussarum motuum similium temporibus futuris, coepit rex sentire ubi eum calceus suus ureret, quodque depressio familiae Eboracensis in omnibus tanquam unguis in ulcere esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:1)
Sed paulo post maligni isti humores in ulcus confluxerunt, atque occulto in viris aliquibus magnae dignitatis, veluti in partibus nobilibus sedes repererunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:9)
Habent enim homoiomera Anaxagorae, atomi Leucippi et Democriti, coelum et terra Parmenidis, lis et amicitia Empedoclis, resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:9)
neque etiam incinerationes per ignem tam sunt exquisitae, quam resolutiones et consumptiones per saecula.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:6)
Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION